monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 1, 2, 9
Et filii dura facie, et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto te. Hoc in LXX non habetur. Magnaeque clementiae est ad tales Deum mittere, nec desperare eorum salutem; et confidentiae prophetalis, quod ad tales quoque ire non timeat. Indomabili autem corde, et dura facie, iuxta illud debemus accipere quod peccatori dicitur: Nervus ferreus collum tuum, et frons tua aenea . Qui et in consequentibus arguuntur cordis lapidei, quod Deus evulsurum esse se dicit, et pro illo carneum redditurum: ut mollitie sua, Dei praecepta suscipiat.